C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS


  ガリア戦記 注解編     第3巻  

 17節 | 18節 | 19節  

原文テキスト

編集
[1] 18.    1Hac confirmata opinione timoris, idoneum quendam hominem et callidum deligit, Gallum, ex eis quos auxili causa secum habebat.    2Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostis transeat, et quid fieri velit edocet.    3Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur docet,    4neque longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat, et ad Caesarem auxili ferendi causa proficiscatur.    5Quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negoti bene gerendi amittendam non esse, ad castra iri oportere.    6Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur:    superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab his erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter homines id quod volunt credunt.    7His rebus adducti non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab his sit concessum arma uti capiant et ad castra contendant.    8Qua re concessa laeti, ut explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XVIII.    Hāc cōnfirmātā opīniōne timōris, idōneum quendam hominem et callidum dēligit, Gallum, ex eīs quōs auxilī causā sēcum habēbat.    Huic magnīs praemiīs pollicitātiōnibusque persuādet utī ad hostīs trānseat, et quid fierī velit ēdocet.    Quī ubi prō perfugā ad eōs vēnit, timōrem Rōmānōrum prōpōnit, quibus angustiīs ipse Caesar ā Venetīs premātur docet,    neque longius abesse quīn proximā nocte Sabīnus clam ex castrīs exercitum ēdūcat, et ad Caesarem auxilī ferendī causā proficīscātur.    Quod ubi audītum est, conclāmant omnēs occāsiōnem negōtī bene gerendī āmittendam nōn esse, ad castra īrī oportēre.    Multae rēs ad hoc cōnsilium Gallōs hortābantur:    superiōrum diērum Sabīnī cūnctātiō, perfugae cōnfirmātiō, inopia cibāriōrum, cui reī parum dīligenter ab hīs erat prōvīsum, spēs Veneticī bellī, et quod ferē libenter hominēs id quod volunt crēdunt.    Hīs rēbus adductī nōn prius Viridovīcem reliquōsque ducēs ex conciliō dīmittunt quam ab hīs sit concessum arma utī capiant et ad castra contendant.    Quā rē concessā laetī, ut explōrātā victōriā, sarmentīs virgultīsque collēctīs quibus fossās Rōmānōrum compleant, ad castra pergunt.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集