C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS
ガリア戦記 注解編 | 第3巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 20.
1Eodem fere tempore P. Crassus, cum in Aquitaniam pervenisset, quae pars, ut ante dictum est, et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae est aestimanda, cum intellegeret in eis locis sibi bellum gerendum ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L. Mallius proconsul impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat. 2Itaque re frumentaria provisa, auxiliis equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus Tolosa [Carcasone] et Narbone, quae sunt civitates Galliae provinciae finitimae [ex] his regionibus, nominatim evocatis in Sontiatum finis exercitum introduxit. 3Cuius adventu cognito Sontiates magnis copiis coactis equitatuque, quo plurimum valebant, in itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium commiserunt, 4deinde equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestris copias, quas in convalle in insidiis collocaverant, ostenderunt. Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XX. ①Eōdem ferē tempore P. Crassus, cum in Aquītāniam pervēnisset, quae pars, ut ante dictum est, et regiōnum lātitūdine et multitūdine hominum ex tertiā parte Galliae est aestimanda, cum intellegeret in eīs locīs sibi bellum gerendum ubi paucīs ante annīs L. Valerius Praecōnīnus lēgātus exercitū pulsō interfectus esset atque unde L. Mallius prōcōnsul impedīmentīs āmissīs prōfūgisset, nōn mediocrem sibi dīligentiam adhibendam intellegēbat. ②Itaque rē frūmentāriā prōvīsā, auxiliīs equitātūque comparātō, multīs praetereā virīs fortibus Tolōsā [Carcasōne] et Narbōne, quae sunt cīvitātēs Galliae prōvinciae fīnitimae [ex] hīs regiōnibus, nōminātim ēvocātīs in Sontiātum fīnīs exercitum intrōdūxit. ③Cuius adventū cognitō Sontiātēs magnīs cōpiīs coāctīs equitātūque, quō plūrimum valēbant, in itinere agmen nostrum adortī prīmum equestre proelium commīsērunt, ④deinde equitātū suō pulsō atque īnsequentibus nostrīs subitō pedestrīs cōpiās, quas in convalle in īnsidiīs collocāverant, ostendērunt. Hī nostrōs disiectōs adortī proelium renovārunt.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第3巻#20節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。