C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS


  ガリア戦記 注解編     第3巻  

 20節 | 21節 | 22節  

原文テキスト

編集
[1] 21.    1Pugnatum est diu atque acriter, cum Sontiates superioribus victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent perspici cuperent;    tamen confecti vulneribus hostes terga vertere.    2Quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere oppidum Sontiatium oppugnare coepit.    Quibus fortiter resistentibus vineas turrisque egit.    3Illi, alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis (cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt), ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt seque in deditionem ut recipiat petunt.    Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XXI.    Pugnātum est diū atque ācriter, cum Sontiātēs superiōribus victōriīs frētī in suā virtūte tōtīus Aquītāniae salūtem positam putārent, nostrī autem quid sine imperātōre et sine reliquīs legiōnibus adulescentulō duce efficere possent perspicī cuperent;    tamen cōnfectī vulneribus hostēs terga vertere.    Quōrum magnō numerō interfectō Crassus ex itinere oppidum Sontiātium oppugnāre coepit.    Quibus fortiter resistentibus vīneās turrēsque ēgit.    Illī, aliās ēruptiōne temptātā, aliās cunīculīs ad aggerem vīneāsque āctīs  ── cuius reī sunt longē perītissimī Aquītānī, proptereā quod multīs locīs apud eōs aerāriae sectūraeque sunt ──, ubi dīligentiā nostrōrum nihil hīs rēbus prōficī posse intellēxērunt, lēgātōs ad Crassum mittunt sēque in dēditiōnem ut recipiat petunt.    Quā rē impetrātā arma trādere iussī faciunt.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集