C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS


  ガリア戦記 注解編     第3巻  

 22節 | 23節 | 24節  

原文テキスト

編集
[1] 23.    1Armis obsidibusque acceptis, Crassus in finis Vocatium et Tarusatium profectus est.    2Tum vero barbari, commoti quod oppidum et natura loci et manu munitum paucis diebus quibus eo ventum erat expugnatum cognoverant, legatos quoque versum dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias parare coeperunt.    3Mittuntur etiam ad eas civitates legati quae sunt citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae:    inde auxilia ducesque arcessuntur.    4Quorum adventu magna cum auctoritate et magna cum hominum multitudine bellum gerere conantur.    5Duces vero ei deliguntur qui una cum Q. Sertorio omnis annos fuerant summamque scientiam rei militaris habere existimabantur.    6Hi consuetudine populi Romani loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere instituunt.    7Quod ubi Crassus animadvertit, suas copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et vias obsidere et castris satis praesidi relinquere, ob eam causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium numerum augeri, non cunctandum existimavit quin pugna decertaret.    8Hac re ad consilium delata, ubi omnis idem sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XXIII.    Armīs obsidibusque acceptīs, Crassus in fīnēs Vocātium et Tarusātium prōfectus est.    Tum vērō barbarī, commōtī quod oppidum et nātūrā locī et manū mūnītum paucīs diēbus quibus eō ventum erat expugnātum cognōverant, lēgātōs quōque versum dīmittere, coniūrāre, obsidēs inter sē dare, cōpiās parāre coepērunt.    Mittuntur etiam ad eās cīvitātēs lēgātī quae sunt citeriōris Hispāniae finitimae Aquītāniae:    Inde auxilia ducēsque arcessuntur.    Quōrum adventū magnā cum auctōritāte et magnā cum hominum multitūdine bellum gerere cōnantur.    Ducēs vērō dēliguntur quī ūnā cum Quīntō Sertōriō omnēs annōs fuerant summamque scientiam reī mīlitāris habēre exīstimābantur.    Hī cōnsuētūdine populī Rōmānī loca capere, castra mūnīre, commeātibus nostrōs interclūdere īnstituunt.    Quod ubi Crassus animadvertit, suās cōpiās propter exiguitātem nōn facile dīdūcī, hostem et vagārī et viās obsidēre et castrīs satis praesidiī relinquere, ob eam causam minus commodē frūmentum commeātumque sibi supportārī, in diēs hostium numerum augērī, nōn cūnctandum exīstimāvit quīn pugnā dēcertāret.    Hāc rē ad cōnsilium dēlātā, ubi omnēs idem sentīre intellēxit, posterum diem pugnae cōnstituit.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集