C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・TERTIVS


  ガリア戦記 注解編     第3巻  

 23節 | 24節 | 25節  

原文テキスト 編集

[1] 24.    1Prima luce productis omnibus copiis duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem collectis, quid hostes consili caperent exspectabat.    2Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur, obsessis viis commeatu intercluso, sine ullo vulnere victoria potiri;    3et, si propter inopiam rei frumentariae Romani sese recipere coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiore animo adoriri cogitabant.    4Hoc consilio probato ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese castris tenebant.   5Hac re perspecta Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timidiores hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium voces audirentur, exspectari diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト 編集

[2] XXIV.    Prīmā lūce prōductīs omnibus cōpiīs duplicī aciē īnstitūtā, auxiliīs in mediam aciem collēctīs, quid hostēs cōnsiliī caperent exspectābat.    Illī, etsī propter multitūdinem et veterem bellī glōriam paucitātemque nostrōrum sē tūtō dīmicātūrōs exīstimābant, tamen tūtius esse arbitrābantur, obsessīs viīs commeātū interclūsō, sine ūllō vulnere victōriā potīrī;    et, sī propter inopiam reī frūmentāriae Rōmānī sēsē recipere coepissent, impedītōs in agmine et sub sarcinīs īnfirmiōre animō adorīrī cōgitābant.    Hōc cōnsiliō probātō ab ducibus, prōductīs Rōmānōrum cōpiīs, sēsē castrīs tenēbant.    Hāc rē perspectā Crassus, cum suā cūnctātiōne atque opīniōne timidiōrēs hostēs nostrōs mīlitēs alacriōrēs ad pugnandum effēcissent atque omnium vōcēs audīrentur, exspectārī diūtius nōn oportēre quīn ad castra iretur, cohortātus suōs omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.


注記


注解 編集

1項 編集

語釈




訳文 編集

脚注 編集

  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説 編集

関連項目 編集

関連記事 編集

外部リンク 編集