C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・QVARTVS
ガリア戦記 注解編 | 第4巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 10.
1Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus, insulam efficit Batavorum, 2neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum influit. 3Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpis incolunt, et longo spatio per finis Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur 4et, ubi Oceano appropinquavit, in pluris defluit partis, multis ingentibusque insulis effectis, quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur, 5ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multisque capitibus in Oceanum influit.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] X. ①Mosa prōfluit ex monte Vosegō, quī est in fīnibus Lingonum, et parte quādam ex Rhēnō receptā, quae appellātur Vacalus, īnsulam efficit Batāvōrum [in Ōceanum īnfluit], ②neque longius ab Ōceanō mīlibus passuum octōgintā (LXXX) in Rhēnum īnfluit. ③Rhēnus autem oritur ex Lepontiīs, quī Alpēs incolunt, et longō spatiō per fīnēs Nantuātium, Helvētiōrum, Sēquanōrum, Mediōmatricum, Tribocōrum, Trēverōrum citātus fertur ④et, ubi Ōceanō adpropinquāvit, in plūrēs defluit partēs, multīs ingentibusque īnsulīs effectīs, quārum pars magna ā ferīs barbarīsque nātiōnibus incolitur, ⑤ex quibus sunt quī piscibus atque ōvīs avium vīvere exīstimantur, multīsque capitibus in Ōceanum īnfluit.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第4巻#10節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。