C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・QVARTVS
ガリア戦記 注解編 | 第4巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 11. 1Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere congressi magnopere ne longius progrederetur orabant. 2Cum id non impetrassent, petebant uti ad eos equites qui agmen antecessissent praemitteret eosque pugna prohiberet, sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi; 3quorum si principes ac senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret. 4Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur ut tridui mora interposita equites eorum qui abessent reverterentur; tamen sese non longius milibus passuum quattuor aquationis causa processurum eo die dixit: 5huc postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret. 6Interim ad praefectos qui cum omni equitatu antecesserant mittit qui nuntiarent ne hostis proelio lacesserent et, si ipsi lacesserentur, sustinerent quoad ipse cum exercitu propius accessisset.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XI. ①Caesar cum ab hoste nōn amplius passuum duodecim (XII) mīlibus abesset, ut erat cōnstitūtum, ad eum lēgātī revertuntur; quī in itinere congressī magnopere nē longius prōgrederētur ōrābant. ②Cum id nōn impetrāssent, petēbant utī ad eōs equitēs quī agmen antecessissent praemitteret eōsque pugnā prohibēret, sibique ut potestātem faceret in Ubiōs lēgātōs mittendī; ③quōrum sī principēs ac senātus sibi iūre iūrandō fidem fēcisset, eā condiciōne quae ā Caesare ferrētur sē ūsūrōs ostendēbant: ad hās rēs cōnficiendās sibi trīduī spatium daret. ④Haec omnia Caesar eōdem illō pertinēre arbitrābātur ut trīduī morā interpositā equitēs eōrum quī abessent reverterentur; tamen sēsē nōn longius mīlibus passuum quattuor aquātiōnis causā prōcessūrum eō diē dīxit: ⑤hūc posterō diē quam frequentissimī convenīrent, ut dē eōrum postulātīs cognōsceret. ⑥Interim ad praefectōs quī cum omnī equitātū antecesserant mittit quī nūntiārent nē hostēs proeliō lacesserent et, sī ipsī lacesserentur, sustinērent quoad ipse cum exercitū propius accessisset.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第4巻#11節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。