C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・QVARTVS
ガリア戦記 注解編 | 第4巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 12. 1At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat numerus, cum ipsi non amplius octingentos equites haberent, quod ei qui frumentandi causa ierant trans Mosam nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt; 2rursus his resistentibus, consuetudine sua ad pedes desiluerunt, suffossis equis compluribusque nostris deiectis reliquos in fugam coiecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri venissent. 3In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur quattuor et LXX, 4in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus ab senatu nostro appellatus. 5Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus quoad potuit fortissime restitit: 6cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.
- テキスト引用についての注記
- : 他の校訂版では V milium としている。
整形テキスト
編集[2] XII. ①At hostēs, ubi prīmum nostrōs equitēs cōnspexērunt, quōrum erat quīnque (V) mīlium numerus, cum ipsī nōn amplius octingentōs (DCCC) equitēs habērent, quod iī quī frūmentandī causā ierant trāns Mosam nōndum redierant, nihil timentibus nostrīs, quod lēgātī eōrum paulō ante ā Caesare discesserant atque is diēs indūtiīs erat ab hīs petītus, impetū factō celeriter nostrōs perturbāvērunt; ②rūrsus hīs resistentibus, cōnsuētūdine sua ad pedēs dēsiluērunt, subfossīsque equīs complūribusque nostrīs dēiectīs reliquōs in fugam coniēcērunt atque ita perterritōs ēgērunt ut nōn prius fugā dēsisterent quam in cōnspectum agminis nostrī vēnissent. ③In eō proeliō ex equitibus nostrīs interficiuntur quattuor (IIII) et septuāgintā (LXX), ④in hīs vir fortissimus Pīsō Aquītānus, amplissimō genere nātus, cuius avus in cīvitāte suā rēgnum obtinuerat amīcus ab senātū nostrō appellātus. ⑤Hic cum frātrī interclūsō ab hostibus auxilium ferret, illum ex perīculō ēripuit, ipse equō vulnerātō dēiectus, quoad potuit, fortissimē restitit: ⑥cum circumventus multīs vulneribus acceptīs cecidisset atque id frāter, quī iam proeliō excesserat, procul animadvertisset, incitātō equō sē hostibus obtulit atque interfectus est.
- 注記
- 原文の eī, suffossīs, coiēcērunt などは、
それぞれ iī, subfossīs, coniēcērunt などとした。
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第4巻#12節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。