C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 12節 | 13節 | 14節  

原文テキスト

編集
[1] 13    1Hoc facto proelio, Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab eis qui per dolum atque insidias petita pace ultro bellum intulissent:    2exspectare vero, dum hostium copiae augerentur equitatusque reverteretur, summae dementiae esse iudicabat    3et, cognita Gallorum infirmitate, quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spati dandum existimabat.    4His constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret opportunissime res accidit, quod postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra venerunt,    5simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent.    6Quos sibi Caesar oblatos gavisus, illos retineri iussit,    ipse omnis copias castris eduxit equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XIII.    Hōc factō proeliō, Caesar neque iam sibi lēgātōs audiendōs neque condiciōnēs accipiendās arbitrābātur ab iīs quī per dolum atque īnsidiās petītā pāce ultrō bellum intulissent:    exspectare vērō, dum hostium cōpiae augērentur equitātusque reverterētur, summae dēmentiae esse iūdicābat    et, cognitā Gallōrum īnfirmitāte, quantum iam apud eōs hostēs ūnō proeliō auctōritātis essent cōnsecūtī sentiēbat;    quibus ad cōnsilia capienda nihil spatiī dandum exīstimābat.    Hīs cōnstitūtīs rēbus et cōnsiliō cum lēgātīs et quaestōre commūnicātō, nē quem diem pugnae praetermitteret opportūnissimē rēs accidit, quod postrīdiē eius diēī māne eādem et perfidiā et simulātiōne ūsī Germānī frequentēs, omnibus principibus maiōribusque nātū adhibitīs, ad eum in castra vēnērunt,    simul, ut dīcēbātur, suī pūrgandī causā, quod contrā atque esset dictum et ipsī petīssent, proelium prīdiē commīsissent, simul ut, sī quid possent, dē indūtiīs fallendō impetrārent.    Quōs sibi Caesar oblātōs gāvīsus, illōs retinērī iussit,    ipse omnēs cōpiās castrīs ēdūxit equitātumque, quod recentī proeliō perterritum esse exīstimābat, agmen subsequī iussit.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集