C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 16節 | 17節 | 18節  

原文テキスト

編集
[1] 17.    1Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire decreverat,    sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat.    2Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem, altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat.     Rationem pontis hanc instituit.    3Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta, dimensa ad altitudinem fluminis, intervallo pedum duorum inter se iungebat.    4Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent,    5eis item contraria duo ad eundem modum iuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat.    6Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur;    7quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur.    8Haec derecta materia iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur;    9ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis exciperent,    10et aliae item supra pontem mediocri spatio ut, si arborum trunci sive naves deiciendi operis essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur neu ponti nocerent.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XVII.    Caesar hīs dē causīs quās commemorāvī Rhēnum trānsīre dēcrēverat,    sed nāvibus trānsīre neque satis tūtum esse arbitrābātur neque suae neque populī Rōmānī dignitātis esse statuēbat.    Itaque, etsī summa difficultās faciendī pontis prōpōnēbātur propter lātitūdinem, rapiditātem, altitūdinemque flūminis, tamen id sibi contendendum aut aliter nōn trādūcendum exercitum exīstimābat.    Ratiōnem pontis hanc īnstituit.    Tigna bīna sēsquipedālia paulum ab īmō praeacūta, dīmēnsa ad altitūdinem flūminis, intervāllō pedum duōrum inter sē iungēbat.    Haec cum māchinātiōnibus immissa in flūmen dēfīxerat fistūcīsque adēgerat,   nōn sublicae modo dērēctē ad perpendiculum   sed prōnē ac fastīgātē, ut secundum nātūram flūminis prōcumberent,    iīs item contrāria duo ad eundem modum iūncta intervāllō pedum quadrāgēnum ab īnferiōre parte contrā vim atque impetum flūminis conversa statuēbat.    Haec utraque īnsuper bipedālibus trabibus immissīs, quantum eōrum tignōrum iūnctūra distābat, bīnīs utrimque fībulīs ab extrēmā parte distinēbantur;    quibus disclūsīs atque in contrāriam partem revīnctīs, tanta erat operis firmitūdō atque ea rērum nātūra ut, quō maior vīs aquae sē incitāvisset, hōc artius inligāta tenērentur.    Haec dērēctā māteriā iniectā contexēbantur ac longuriis crātibusque cōnsternēbantur;    ac nihilō setius sublicae et ad īnferiōrem partem flūminis oblīquē agēbantur, quae prō ariete subiectae et cum omnī opere coniūnctae vim flūminis exciperent,    et aliae item suprā pontem mediocrī spatiō ut, sī arborum truncī sīve nāvēs dēiciendī operis causā essent ā barbarīs missae, hīs dēfēnsōribus eārum rērum vīs minuerētur neu pontī nocērent.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集
  1. #64 - De Bello Gallico (IV) - Caesar - Latein.me
     Caesar his de causis quas commemoravi rhenum transire decrevat; sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque populi romani dignitatis esse statuebat.
  2. #65 - De Bello Gallico (IV) - Caesar - Latein.me
     Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat.
  3. #66 - De Bello Gallico (IV) - Caesar - Latein.me
     Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat.