C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS
ガリア戦記 注解編 | 第4巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 24. 1At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. 2Erat ob has causas summa difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant, militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere armorum oppressis, simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum, 3cum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi, omnibus membris expeditis, notissimis locis, audacter tela coicerent et equos insuefactos incitarent. 4Quibus rebus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XXIV. ①At barbarī, cōnsiliō Rōmānōrum cognitō praemissō equitātū et essedāriīs, quō plērumque genere in proeliīs ūtī cōnsuērunt, reliquīs cōpiīs subsecūtī nostrōs nāvibus ēgredī prohibēbant. ②Erat ob hās causās summa difficultās, quod nāvēs propter magnitūdinem nisi in altō cōnstituī nōn poterant, mīlitibus autem, ignōtīs locīs, impedītīs manibus, magnō et gravī onere armōrum oppressīs, simul et dē nāvibus dēsiliendum et in flūctibus cōnsistendum et cum hostibus erat pugnandum, ③cum illī aut ex āridō aut paulum in aquam prōgressī, omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla conicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent. ④Quibus rēbus nostrī perterritī atque huius omnīnō generis pugnae imperītī, nōn eādem alacritāte ac studiō quō in pedestribus ūtī proeliīs cōnsuerant ūtēbantur.
- 注記
- 原文の coicerent などは、conicerent などとした。
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第4巻#24節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。