C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS
ガリア戦記 注解編 | 第4巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 23. 1His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem tertia fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et navis conscendere et se sequi iussit. 2A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora circiter diei quarta cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. 3Cuius loci haec erat natura, atque ita montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. 4Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent ad horam nonam in ancoris exspectavit. 5Interim, legatis tribunisque militum convocatis, et quae ex Voluseno cognosset et quae fieri vellet ostendit; monuitque, ut rei militaris ratio, maxime ut maritimae res postularent, ut quae celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab eis administrarentur. 6His dimissis, et ventum et aestum uno tempore nactus secundum , dato signo et sublatis ancoris, circiter milia passuum septem ab eo loco progressus aperto ac plano litore navis constituit.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XXIII. ①Hīs cōnstitūtīs rēbus, nactus idōneam ad nāvigandum tempestātem tertiā ferē vigiliā nāvēs solvit equitēsque in ulteriōrem portum prōgredī et nāvēs cōnscendere et sē sequī iussit. ②Ā quibus cum paulō tardius esset administrātum, ipse hōrā circiter diēī quārtā cum prīmīs nāvibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositās hostium cōpiās armātās cōnspexit. ③Cuius locī haec erat nātūra, atque ita montibus angustīs mare continēbātur, utī ex locīs superiōribus in lītus tēlum adigī posset. ④Hunc ad ēgrediendum nēquāquam idōneum locum arbitrātus, dum reliquae nāvēs eō convenīrent ad hōram nōnam in ancorīs exspectāvit. ⑤Interim, lēgātīs tribūnīsque mīlitum convocātīs, et quae ex Volusēnō cognōsset et quae fierī vellet ostendit; monuitque, ut reī mīlitāris ratiō, maximē ut maritimae rēs postulārent, ut quae celerem atque īnstabilem mōtum habērent, ad nūtum et ad tempus omnēs rēs ab iīs administrārentur. ⑥Hīs dīmissīs, et ventum et aestum ūnō tempore nactus secundum, datō signō et sublātīs ancorīs, circiter mīlia passuum septem ab eō locō prōgressus apertō ac plānō lītore nāvēs cōnstituit.
- 注記
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第4巻#23節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。
解説
編集関連項目
編集関連記事
編集外部リンク
編集CAESAR: The Gallic War (Loeb Classical Library)
編集- CAESAR, The Gallic War, IV, 23 (Loeb Classical Library)