C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 21節 | 22節 | 23節  

原文テキスト

編集
[1] 22.    1Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati venerunt qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset facturos pollicerentur.    2Hoc sibi Caesar satis opportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum eis numerum obsidum imperat:    quibus adductis eos in fidem recepit.    3Navibus circiter LXXX onerariis coactis contractisque, quod satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea navium longarum habebat quaestori, legatis, praefectisque distribuit.    4Huc accedebant XVIII onerariae naves, quae ex eo loco ab milibus passuum octo vento tenebantur quo minus in eundem portum venire possent:    has equitibus distribuit.    5Reliquum exercitum Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum ab quibus ad eum legati non venerant ducendum dedit;    6P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere iussit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XXII.    Dum in hīs locīs Caesar nāvium parandārum causā morātur, ex magnā parte Morinōrum ad eum lēgātī vēnērunt quī sē dē superiōris temporis cōnsiliō excūsārent, quod hominēs barbarī et nostrae cōnsuētūdinis imperītī bellum populō Rōmānō fēcissent, sēque ea quae imperāsset factūrōs pollicērentur.    Hoc sibi Caesar satis opportūnē accidisse arbitrātus, quod neque post tergum hostem relinquere volēbat neque bellī gerendī propter annī tempus facultātem habēbat neque hās tantulārum rērum occupātiōnēs Britanniae antepōnendās iūdicābat, magnum iīs numerum obsidum imperat:    quibus adductīs eōs in fidem recēpit.    Nāvibus circiter octōgintā (LXXX)  onerāriīs coāctīs contractīsque, quod satis esse ad duās trānsportandās legiōnēs exīstimābat, quod praetereā nāvium longārum habēbat quaestōrī, lēgātīs, praefectīsque distribuit.    Hūc accēdēbant XVIII (octōdecim; duodēvīgintī)  onerāriae nāvēs, quae ex eō locō ab mīlibus passuum octō ventō tenēbantur quō minus in eundem portum venīre possent:    hās equitibus distribuit.     Reliquum exercitum Quīntō (Q.) Titūriō Sabīnō et Lūciō (L.) Aurunculēiō Cottae lēgātīs in Menapiōs atque in eōs pāgōs Morinōrum ab quibus ad eum lēgātī nōn vēnerant dūcendum dedit;     Pūblium (P.) Sulpicium Rūfum lēgātum cum eō praesidiō quod satis esse arbitrābātur portum tenēre iussit.


注記
  • 原文の eīs などは、iīs などとした。


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集