C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 20節 | 21節 | 22節  

原文テキスト

編集
[1] 21.    1Ad haec cognoscenda, prius quam periclum faceret, idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit.    2Huic mandat ut exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur.    3Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus.    4Huc navis undique ex finitimis regionibus et quam superiore aestate ad Veneticum bellum effecerat classem iubet convenire.    5Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare.    6Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent, eos domum remittit    7et cum eis una Commium, quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit.    8Huic imperat quas possit adeat civitates horteturque ut populi Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet.    9Volusenus, perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, quinto die ad Caesarem revertitur, quaeque ibi perspexisset renuntiat.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XXI.    Ad haec cognōscenda, prius quam perīculum faceret, idōneum esse arbitrātus Gāium (C.) Volusēnum cum nāvī longā praemittit.    Huic mandat ut explōrātīs omnibus rēbus ad sē quam prīmum revertātur.    Ipse cum omnibus cōpiīs in Morinōs proficīscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam trāiectus.    Huc nāvēs undique ex fīnitimīs regiōnibus et quam superiōre aestāte ad Veneticum bellum effēcerat classem iubet convenīre.    Interim, cōnsiliō eius cognitō et per mercātōrēs perlātō ad Britannōs, ā complūribus īnsulae cīvitātibus ad eum lēgātī veniunt quī polliceantur obsidēs dare atque imperiō populī Rōmānī obtemperāre.    Quibus audītīs, līberāliter pollicitus hortātusque ut in eā sententiā permanērent, eōs domum remittit    et cum iīs ūnā Commium, quem ipse Atrebatibus superātīs regem ibi cōnstituerat, cuius et virtūtem et cōnsilium probābat et quem sibi fidēlem esse arbitrābātur cuiusque auctōritās in hīs regiōnibus magnī habēbātur, mittit.    Huic imperat quās possit adeat cīvitātēs hortēturque ut populī Rōmānī fidem sequantur sēque celeriter eō ventūrum nūntiet.    Volusēnus, perspectīs regiōnibus omnibus quantum eī facultātis darī potuit quī nāvī ēgredī ac sē barbarīs committere nōn audēret, quīntō diē ad Caesarem revertitur, quaeque ibi perspexisset renūntiat.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集