C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS
ガリア戦記 注解編 | 第4巻 |
---|
原文テキスト
編集[1] 20. 1Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde sumministrata auxilia intellegebat 2et, si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam adisset et genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. 3Neque enim temere praeter mercatores illo adiit quisquam neque eis ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones quae sunt contra Gallias notum est. 4Itaque vocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo, neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad maiorum navium multitudinem idonei portus reperire poterat.
- テキスト引用についての注記
整形テキスト
編集[2] XX. ①Exiguā parte aestātis reliquā Caesar, etsī in hīs locīs, quod omnis Gallia ad septentriōnēs vergit, mātūrae sunt hiemēs, tamen in Britanniam proficīscī contendit, quod omnibus ferē Gallicīs bellīs hostibus nostrīs inde subministrāta auxilia intellegēbat ②et, sī tempus annī ad bellum gerendum dēficeret, tamen magnō sibi ūsuī fore arbitrābātur, sī modo īnsulam adīsset et genus hominum perspexisset, loca, portūs, aditūs cognōvisset; quae omnia ferē Gallīs erant incognita. ③Neque enim temere praeter mercātōrēs illō adiit quisquam neque iīs ipsīs quicquam praeter ōram maritimam atque eās regiōnēs quae sunt contrā Galliās nōtum est. ④Itaque vocātīs ad sē undique mercātōribus, neque quanta esset īnsulae magnitūdō, neque quae aut quantae nātiōnēs incolerent, neque quem ūsum bellī habērent aut quibus īnstitūtīs ūterentur, neque quī essent ad maiōrum nāvium multitūdinem idōneī portūs reperīre poterat.
- 注記
- 原文の eīs, sumministrāta などは、
それぞれ iīs, subministrāta などとした。
注解
編集1項
編集
- 語釈
訳文
編集- 訳文は、ガリア戦記_第4巻#20節
脚注
編集- ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
- ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。