C · IVLII · CAESARIS · COMMENTARIORVM · BELLI · GALLICI
LIBER · QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 18節 | 19節 | 20節  

原文テキスト

編集
[1] 19.    1Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in finis Ubiorum recepit atque eis auxilium suum pollicitus, si ab Suebis premerentur, haec ab eis cognovit:    2Suebos, postea quam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnis partis dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores, suaque omnia in silvis deponerent, atque omnes qui arma ferre possent unum in locum convenirent:    3hunc esse delectum medium fere regionum earum quas Suebi obtinerent:    hic Romanorum adventum exspectare atque ibi decertare constituisse.    4Quod ubi Caesar comperit, omnibus rebus eis confectis, quarum rerum causa traducere exercitum constituerat, ut Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret, diebus omnino decem et octo trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque rescidit.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] XIX.    Caesar paucōs diēs in eōrum fīnibus morātus, omnibus vīcīs aedificiīsque incēnsīs frūmentīsque succīsīs, sē in fīnēs Ubiōrum recēpit atque iīs auxilium suum pollicitus, sī ab Suēbīs premerentur, haec ab iīs cognōvit:    Suēbōs, posteā quam per explōrātōrēs pontem fierī comperissent, mōre suō conciliō habitō nūntiōs in omnēs partēs dīmīsisse, utī dē oppidīs dēmigrārent, līberōs, uxōrēs, suaque omnia in silvīs dēpōnerent, atque omnēs quī arma ferre possent ūnum in locum convenīrent:    hunc esse dēlēctum medium ferē regiōnum eārum quās Suēbī obtinērent:     hīc Rōmānōrum adventum exspectāre atque ibi dēcertāre cōnstituisse.    Quod ubi Caesar comperit, omnibus rēbus hīs cōnfectīs, quārum rērum causā trādūcere exercitum cōnstituerat, ut Germānīs metum iniceret, ut Sugambrōs ulcīscerētur, ut Ubiōs obsidiōne līberāret, diēbus omnīnō decem et octō (XVIII) trāns Rhēnum cōnsūmptīs, satis et ad laudem et ad ūtilitātem prōfectum arbitrātus sē in Galliam recēpit pontemque rescidit.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集