C・IVLII・CAESARIS・COMMENTARIORVM・BELLI・GALLICI
LIBER・QVARTVS


  ガリア戦記 注解編     第4巻  

 6節 | 7節 | 8節  

原文テキスト

編集
[1] 7.    1Re frumentaria comparata equitibusque delectis, iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat.    2A quibus cum paucorum dierum iter abesset, legati ab eis venerunt, quorum haec fuit oratio:    3Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recusare, si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum consuetudo haec sit a maioribus tradita, quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari.    4Haec tamen dicere, venisse invitos, eiectos domo;    si suam gratiam Romani velint, posse eis utilis esse amicos;    vel sibi agros attribuant vel patiantur eos tenere quos armis possederint:    5sese unis Suebis concedere, quibus ne di quidem immortales pares esse possint;    reliquum quidem in terris esse neminem quem non superare possint.


テキスト引用についての注記


整形テキスト

編集
[2] VII.    Rē frūmentāriā comparātā equitibusque dēlēctīs, iter in ea loca facere coepit, quibus in locīs esse Germānōs audiēbat.    Ā quibus cum paucōrum diērum iter abesset, lēgātī ab iīs vēnērunt, quōrum haec fuit ōrātiō:    Germānōs neque priōrēs populō Rōmānō bellum īnferre neque tamen recūsāre, sī lacessantur, quīn armīs contendant, quod Germānōrum cōnsuētūdō haec sit ā māiōribus trādita, quīcumque bellum īnferant, resistere neque dēprecārī.    Haec tamen dīcere, vēnisse invītōs, ēiectōs domō;    sī suam grātiam Rōmānī velint, posse iīs ūtilēs esse amīcōs;    vel sibi agrōs attribuant vel patiantur eōs tenēre quōs armīs possēderint:    sēsē ūnīs Suēbīs concēdere, quibus nē dī quidem immortālēs parēs esse possint;    eliquum quidem in terrīs esse nēminem quem nōn superāre possint.


注記


注解

編集

語釈




訳文

編集

脚注

編集
  1. ^ 原文テキストについてはガリア戦記/注解編#原文テキストを参照。
  2. ^ 整形テキストについてはガリア戦記/注解編#凡例を参照。

解説

編集

関連項目

編集

関連記事

編集

外部リンク

編集